- CORNELIA Lex
- CORNELIA Lexde Sicariis. Item contra falsos testes, Sueton. in Aug. c. 33. de qua aliisque ista habe. Cornelia Lex, de criminefalsi; Lata a L. Corn. Sulla Dictatore, et Consule cum Q. Caecilio Metello an. Urb. Cond. 673. qui etiam certum huic crimini Praetorem addidit; memoratur ff. ad l. Cornel. de falsis; item apud Cicer. de Nat. Deor. l. 3. et Sueton. in Aug. loc. cit. De honorumque Candidatis, ab eodem sancita eôdem annô: Ut si quis Magistratum peteret, quem ante gessisset, nisi decennium interiectum esset, eius ratio non haberetur, vide Appian. l. 1. de bellis civ. De iis qui legibus solvuntur, lata a C. Corn. Tribuno Pleb. C. Pisone et M. Glabrione Consulib. an. Urb. Cond. 676. Ne quis in Senatu legibus solveretur, nisi CC. affissent etc. Ascon. in Cornelianam, Dio, l. 36. etc. Alia de Municipiis, a L. Cornel. Sulla lata, Ut municipiis omnibus ius civitatis agrique adimeretur. Alia de Praetorum iurisdictione, eôdem auctore, quâ omnia iudicia de repetundis usque ad primum Caesaris Consulatum peracta sunt: Capita legis habes apud Rosin. Antiqq. Rom. l. 8. c. 30. De imperio retinendo lata a C. Corn. Sulla Dictatore, an. Urb. Cond. 672. Ut qui cum imperio in provinciam profectus esset, tamdiu illud retineret, quoad in urbem esset reversus. Item, ut 30. tantum dies, postquam successor missus esset, Magistratui ad decedendum concederetur, Cicer. ep. 9. ad Lent. et l. 3. ad Appium, ep. 6. De Testamentis, eundem auctorem habet, lata an. Urb. Cond. 673. Ut eorum testamenta, qui in hostium potestate essent, perinde essent rata, ac si in hostium potestatem non pervenissent. De viginti Quaestoribus, annô eôdem lata, Ut viginti Quaestores supplendo Senatui crearentur, cui iudicia tradiderat, Tacit. l. 11. Annal. c. 22. Fuit quoque lex Cornelia, lata an. Urb. Cond. 582. a P. Corn. Scipione Nasica Consule cum M. Acilio Glabrione, Ut, ni Perseus Phil. fil. Maced. R. Populo Rom. satis fecisset, bellum cum eo iniretur, Liv. l. 42. Item an. Urb. Cond. 670. a L. Corn. Sulla Dictatore et Consule 11. cum Qu. Caecilio Metell. Pio, Ut iudicia equestri ordini adempta, in solum ordinem Senatorium transferrentur, Florus Epitom. Alia, Ne quis in pecuniam luderet sponsionemve eius rei ergo, msi qui corporis exercendi causâ suspectus esset, faceret. Marcianus, l. 3. ff. de alea. Alia iterum a L. Corn. Sulla Felice an. Urb. Cond. 670. condita, de Maiestate, cuius capita vide apud Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 8. c. 23. Fuit tandem lex Cornelia, quae Genutiam, item quae Semproniam legem repetiit ac confirmavit, vide suô locô; et plura hanc in rem, apud Scriptorem modo laudatum, passim.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.